SUITIUM seu SUITIA

SUITIUM seu SUITIA
SUITIUM, seu SUITIA
vicus amplus Helvetiorum in Turgovia, ad Mutam amnem, 2. mill. pass. a lacu Lucerino et 18. a Lucerna in ortum, Glaronam versus totidem Caput Pagi cognominis unius ex XIII. qui vicorum congeries est, sicut Uria, interclusa montibus, longe tamen, quam Uria, situs amoenioris faciliorisque aditus, et extenditur inter Lacum Tigutinum ad Boream et Lucerinum ad Austrum, interque Pagum Glaron. ad Ortum, et Tugiensem ad Occasum. Gentem non minus ac Urienses, e Tauriscis oriundam dicit Gullim. l. 3. c. 2. sed postea Cimbrorum i. e. Suecorum reliquias illa insedisse loca. Horum ducom, ex tribus unum, Suiterum nominat Stumpfius, l. 6. de Turgovia c. 28. unde genti nomen. Alii Suitios a Suitonibus, Aquilonari Sueviae, gente secundum Tacitum, Germ. c. 44. vel a Suessiis, Germaniae populis iuxta Martianum, appellatos malunt. lis una cum Uriis, Underwaldiis et Haselensibus Ludovicus Pius, rogatu Pontificis Romani propter fidelem fortemque operam bellô Saraceniô urbi Romae, circa A. C. 829. navatam, αὐτονομίαν multasque alias immunitates: Pontifex quoque insignia, quibus hodieque tuntur, in rei praeclare gestae monimentum concessit. Bis enim, duce Guidene quôdam marchione Italicô, in Italiam transgressi, non solum conciderant magnam Saracenorum partem, verum et praedam ingentem, quâ potiti erant, D. Petri remplo, quod ab hostibus spoliatum fuerat, magnô animô, donârant. Confirmârunt dein concessas immunitates, novâque accessione auctiores reddiderunt Fridericus II. Imperator in obsidione Faventiae, A. C. 1240. Rudolfus A. C. 1291. et Henricus II. A. C. 1309. Ad liberratem itaque tuendam, cum ei plurimi insidiarentur, primum cum Uriis et Tigurinis foedus ineuntes in triennium, A. C. 1251. postea interregni tempore rebus in Imperio turbatis, tres pagi, circa A. C. 1260. Rodolfum Habsburgicum, qui postea Imperator factus est, ad defendendam armis, si opus esset, libertatem numeratô annuô stipendiô, ducem sibi ascivêre: cuius, aliis bellis occupati, anctoritate cum Nobilitatis insolentia compesci non posset, Nobiles qui iniustam vim aliis intulerant, regione eiecerunt, quô bellô pagi omnes suaruna regionum aditus primum munire coeperunt: et Suitii quidem in monte Sella, vulgo Sattel, turrim exstruxêre, viamque publicam vallô et fossâ munivêre. Rodolfus dein Imperator, nomine Imperii, pagis Praefectos dedit, qui quotannis semel atque iterum evocati, illus iuris dicendi causâ profecti sunt: libertate interim pagorum illaesâ, unde idem Imperator literis datis Badae A. C. 1291. diserte liberae conditionis homines Suitios vocat. Verum filius Rodolfi Albertus, novum in Helveriis principatum molicus postquam plurimorumCoenobiorum Advocatias in se traxisset, Comitesque et Barones in Helvetia plurimos, ut se in clientelam familiae Auftriacae traderent, sollicitâsset, idem Suitios postulavit, omnia secunda pollicitus. Quod cum hi a Wernhero Comite Homburgico praemoniti, re cum Uriis et Underwaldiis deliberatâ, renuissent, offensus Im perator, Praefectos misit, qui arces exstruerent, et iutolerandis imperiis patientiam populorum tentarent. Factum utrumque, et saevit aliquandiu apud Suitios et Urios Grisleri, ficut apud Underwaldios Landebergii, tyrannis. Interim foedere decennali Suitii cum Comite Homburgico factô, gravius offendêre Imperatorem, unde ira implacabilis, et
saevitia Praefecti indies maior, donec ex Suitiis Wernherus Stouffachrus, vir nobilis et magnae auctoritatis, minacibus Grisleri contumeliis plus satis exagitatus, hortante uxore magni animi foemhiâ, ad patriam ab intolerando hoc iugo
liberandam animum applicuit. et cum Walthero Furstio Urio, ac Arnoldo Underwaldio reliquis duobus foederis Helvetii Principibus, iureiurando se ad tam ingens opus adstrinxit. Sic Kal Ian. A. C. 1308. arcibus feliciter eversis pulsisque Tyrannis, iterum regionibus Libertaris sidus affulsit, quô hodieque cum reliquis Suitit, quintô inter Cantones locô, per Dei gratiam fruuntur, tantumque fortitudine suâ, et quia in illorum finibus primo pro libertate puguatum, meruêre, ut omnes hinc Helvetii Suiceri vel Suitenses, (vide supra,) dicantur. Latinos autem sequuntur ritus, et eôdem fere modô, quo Uranii, Ramp. suam administrant. Regio illorum in partes 6. quas Quartas vocant, divisa est: e quarum unaquaque praecipuus Senator et praeterea Ammanus VII. Virorum et arcanum dictum consilium constituunt. Emptionis iure sibi a Comite Eberhardo Habspurgico comparârunt varios vicos, A. C. 1309. ut, Ardt, Cussenacum Kusnach, etc. Cum Glaronensibus Uzenacum et Castra Phaetica: cum Uriis et Underwaldiis, cum quibus, debellatis Morgatensi praeliô Austriacis, aeternum iniêre foedus A. C. 1315. Bilitionum, Vallem Bruniam et Rivieram: cum reliquis 6. pagis veter. Turgovienses et Rheguscos., Liberas Provinc. Sarunegaunenses: cum 7. pagis Aquensem Comitatum, cum omnibus Praefecturas Transalpinas communi iute possident. Foedere praeterea Abbati Sangallensi, ab A. C. 1311. et oppido Sangallo ab A. C. 1454. iuncti sunt. Ipsi quaturo olim habuêre praefecturas Marchiam, Regionem ad Eremitanae Virginis Fanum, Cussenacum et viculos ad lacum Tigurinum, qui villarum nomen habent, die dinghof, sed duae priore iure quasi municipali donatae sunt, ac e suo numero Magistratus eligunt: mittunt tamen quotannis ad conventum totius populi Suitensis pro more legatos, sibi ius eligendi Magistratus de novo perentes. Mittunt quoque Suitenses singulis annis ad festum Glaronensium Legatum, propterea, quod triginta illorum commissô ad vicum Navalium praehô, cuius memoria eâ festivitate recolitur, interfuerunt. Vide Stumpfium, simlerum de Rep. Helvet. Ioh Bapt. Plantinum Helvet. Nov. Antiq. etc. Glareanus in Panegyr. Helvetiae.
Suicia bellipotens, in magnis inclita rebus,
Et bellô et pace immensos perpessa labores.
Semper in Alpints totô aevo exercita lustris
Figit apros, certatque ursis cursuque volanti
Praevertit damas, cogitque in retia cervos:
Otia nulla sciunt iuvenes, nulla otia adulti;
Scandere ni montes, et durô vincere caestu
Otia quis dicat. Studium hoc ô Gotthica nobis
Terra dabas, quando Italicis te sustulit oris,
Horrendasque tulit dux Byzantinus in Alpeis.
Post quoque difficiles omnino exosa tyrannes,
Arma secuta modis Uri Guilielmia miris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”